Hľadaný výraz: Lk 10,1-12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. 2 Et dicebat illis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. 3 Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. 4 Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis. 5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: “Pax huic domui”. 6 Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. 7 In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. 8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis, 9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: “Appropinquavit in vos regnum Dei”. 10 In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite: 11 “Etiam pulverem, qui adhaesit nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei”. 12 Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati.

1

mail   print   facebook   twitter